Ad Phyllidem - Carm. IV. 11, 1-20
Metrum: Sapphicum systema minus
Est mihī nōnum superantis annum
plēnus Albānī cadus, est in hortō,
Phylli, nectendīs apium corōnīs,
est hederae vīs
multa, quā crīnēs religāta fulgēs;
rīdet argentō domus, āra castīs
vincta verbēnīs avet immolātō
spargier agnō;
cūncta festīnat manus, hūc et illūc
cursitant mixtae puerīs puellae,
sordidum flammae trepidant rotantēs
vertice fūmum.
Ut tamen nōrīs, quibus advocēris
gaudiīs, Īdūs tibi sunt agendae,
quī diēs mēnsem Veneris marīnae
findit Aprīlem,
iūre sollemnīs mihi sanctiorque
paene nātālī propriō, quod ex hāc
lūce Maecēnās meus affluentēs
ōrdinat annōs.
Tēlephum, quem tū petis, occupāvit
nōn tuae sortis iuvenem puella
dīves et lascīva tenetque grātā
compede vinctum.
Terret ambustus Phaëthōn avārās
spēs et exemplum grave praebet āles
Pēgasus terrēnum equitem gravātus
Bellerophontem,
semper ut tē digna sequāre et ultrā
quam licet spērāre nefās putandō
disparem vītēs. Age iam, meōrum
fīnis amōrum
(nōn enim posthāc aliā calēbō
fēminā), condisce modōs, amandā
vōce quōs reddās: minuentur ātrae
carmine cūrae.